CURIATA Comitia

CURIATA Comitia
CURIATA Comitia
in quibus populus Curiatim suffragium ferebat, hoc est, in quibus populi per Curias divisi Sententia rogabatur, ut quod plures eatum statuissent, id ipsum populi iussum esse diceretur. De iis sic A. Gellius, l. 15. c. 27. In eodem libro scriptum est: Quum ex generibus hominum suffragium feratur, Curiata Comitia esse; quum ex censu et aetate, Centuriata, quum ex regionibus et locis, Tributa. Fuêre autem Curiata omnium Comitiorum antiquissima, ita ut primis illis temporibus omnia, quae populi suffragiis fierent, non nisi Comitiis fierent Curiatis. Fiebant intra pomoerium, et ut plurimum in foro, in loco, qui inde Comitium dictus, ut testis est Varro, de L. L. l. 4. Et post eiectos Reges, duabus potissimum rationibus habebantur: una fuit legum ferendarum, altera Sacerdotum quorundam creandorum. Differebant a Tributis, quod in his simul vocentur, qui eiusdem regionis sunt, ut quisque suam dicat sententiam, in Curiatis vero singuli vocentur, qui eiusdem Curiae sunt. Itaque si contigisset quosdam, qui nomina professi erant in aliqua Curia, domicilium mutare et in alterius locum commigrare, hi non cum iis, inter quos primum nomen suum professi erant, ad Comitia Curiata, sed cum vicinis suis eiusdem regionis sive tribus, ad Tributa Comitia vocabantur. Dein, ut docet Dionys. Halicarn. l. 10. Curiata suffragia tum demum rata habebantur, ubi et Senatusconsultum praecessisset, num ad populum id promulgari oporteret, sustragiis curiatim collectis, nullôque vitiô ex auguriis vel ostentis obnuntiatô: Tributa vero sine Senatusconsulto vel Sacerdotum aut Augurum approbatu fiebant, opportebatque ea intra unum diem confici, Oiselius in A. Gellii locum supra citatum. Indicebantur Curiata Comitia per tricenos Apparitores, quorum singulos singulae Curiae habebant; in iis, cum ritu praescriptô propositio facta placebat, ad electionem procedebatur; sin minus, intercedebat Tribunus Pleb. sicque Comitia solvebantur. Convocandi habendique haec Comitia ius primum penes Reges erat; Postea Magistratibus
quibusdam Patriciis, Consulibus, Praetoribus, Dictatoribus et Interregibus: Pontificibus etiam id concessum fuit, nec non Flaminibus. Suffragium in iis tulerunt cives Romani sed ii tantum, qui in Curias erant descripti, quales saltem fuêre, qui in urbe habitabant, etc. Plura vide apud Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 6. c. 2. 3. 4. 5. 6. 7.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • COMITIA — orum, plural. numer. conventus populi ad creandos magistratus, leges ferendas, et alia cum populo agenda, a comeundo appellata, ita enim veteres loquebantur, vel a coeundo. Leguntur autem Comitia Consularia, Praetoria, Quaestoria, Tribunitia,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • comitia curiata — /kū ri āˈtə or koo ri äˈta/ plural noun That of the patricians, voting by curiae • • • Main Entry: ↑comitia …   Useful english dictionary

  • Comitia — (lateinischer Plural von Comitium, „Versammlungsort“) war im antiken Rom die Bezeichnung für eine Volksversammlung. In diesen Versammlungen (deutsch: Komitien) wurde das Ergebnis einer Wahl oder Abstimmung nicht aufgrund einzelner Stimmen… …   Deutsch Wikipedia

  • Comitia — Co*mi ti*a, n. pl. [L.] (Rom. Antiq.) A public assembly of the Roman people for electing officers or passing laws. [1913 Webster] Note: There were three kinds of comitia: comitia curiata, or assembly of the patricians, who voted in curi[ae];… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Comitĭa — (Comitien, röm. Ant.), 1) in Rom feierliche, ordnungsmäßig zusammenberufene Versammlungen des Volkes, um theils, auf Grund religiöser Institutionen von den Priestern getroffene Anordnungen anzuhören, theils über politische u., echtliche, innere u …   Pierer's Universal-Lexikon

  • comitia — comitial /keuh mish euhl/, adj. /keuh mish ee euh/, n. Rom. Hist. an assembly of the people convened to pass on laws, nominate magistrates, etc. [1615 25; < L, pl. of comitium assembly, equiv. to com COM + it , n. deriv. of ire to go (cf. COMES)… …   Universalium

  • comitia — /kamish(iy)a/ In Roman law, an assembly, either (1) of the Roman curiae, in which case it was called the comitia curiata vel calata ; or (2) of the Roman centuries, in which case it was called the comitia centuriata (called also comitia majora);… …   Black's law dictionary

  • comitia — /kamish(iy)a/ In Roman law, an assembly, either (1) of the Roman curiae, in which case it was called the comitia curiata vel calata ; or (2) of the Roman centuries, in which case it was called the comitia centuriata (called also comitia majora);… …   Black's law dictionary

  • Comitia Centuriata — Ancient Roman military assembly, instituted с 450 BC. It decided on war and peace, passed laws, elected consuls, praetors, and censors, and considered appeals of capital convictions. Unlike the older patrician Comitia Curiata, it included… …   Universalium

  • TRIBUTA Comitia — apud Romanos vocabantur, cum regionibus et locis, h. e. per Tribus suffragia Populus ferebat. A. Gell. l. 15. c. 27. Quumex generibus hominum suffragium ferebatur, Curiata: quum ex censu et aetate, Centuriata; quum ex regionibus et locis, Tributa …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”